라틴어 문장 검색

Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장4)
At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장4)
Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장2)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:1)
nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:7)
Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:1)
Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:7)
Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:6)
Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae tunc potentiae ministrum et magna tractantem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 3:2)
Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION