라틴어 문장 검색

postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
num montes moliri sede sua paramus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 31:4)
sed quoniam quidam nobiles homines - qua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius est - primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 376:1)
Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora militum foede saevitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 614:2)
coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus impositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 8:2)
ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)
sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 123:2)
haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:1)
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:2)
ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 533:2)
Papirius novo exercitu - ita enim decretum erat - scripto Duroniam urbem expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:1)
tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 656:1)
inde quinque castella locis sita munitis expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 669:2)
cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 37:1)
sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION