라틴어 문장 검색

Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:2)
Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:1)
Multa etiam multis admonetur, et si non admoneatur, quid quisque sentiat perspicit ex vultu oculis nutu manu murmure silentio;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 9:1)
Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:1)
circa sipunculi plures miscent iucundissimum murmur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:2)
Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:2)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 18:4)
Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 3:2)
Ipse nescio, quid illo legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis manu prosequar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 2:2)
protinus exiliunt, animum clamore fatentes, virginibus cupidas iniciuntque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:71)
hanc matutinos pectens ancilla capillos incitet, et velo remigis addat opem, et secum tenui suspirans murmure dicat 'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:247)
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, quarum blanditias verbaque murmur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 55:1)
accedent questus, accedet amabile murmur, et dulces gemitus aptaque verba ioco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION