라틴어 문장 검색

Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:6)
Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 31:3)
nam et ille apud Trabeam voluptatem animi nimiam laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui omnibus laetitiis laetum esse se narrat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:6)
ut id aliis narrare gestiant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:7)
Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:7)
Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:8)
aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:7)
quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 26:2)
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:3)
'Quem tu mihi' inquit Mucius 'Staseam, quem Peripateticum narras?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 105:1)
'Ego vero istos,' inquit - 'memini enim mihi narrare Mucium - non modo oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 167:1)
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:1)
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:4)
deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION