라틴어 문장 검색

nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
"nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:7)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)
. Sublata est ergo post tam manifestam deum voluntatem ambiguitatis tota caligo, et illico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui vestigium similis sit ut somnium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:7)
necessitas est, non praesumptio.
(ARCHIPOETA, I4)
qui se totum subicit tuae voluntati;
(ARCHIPOETA, IV22)
De qua prudenti consideratione pauca de pluribus posteris imitanda scribere decrevimus, scilicet, quae ad necessitatem animae maxime pertinere intelliguntur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:4)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:1)
Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:1)
Burghredum quoque Merciorum regem regnum suum deserere et ultra mare exire et Romam adire contra voluntatem suam coegit, vigesimo secundo regni sui anno;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:2)
Quibus in eadem condicione obsides dedit et iuravit, nullo modo se voluntati eorum contradicere velle, sed oboediens in omnibus esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:5)
Pagani itaque, magna necessitate compulsi, eadem aestate iterum Franciam adierunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:6)
ipse quoque Hlothuuicus filius Karoli Francorum regis erat, cuius filiam Iuthittam Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, ad reginam sibi paterna voluntate suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION