라틴어 문장 검색

Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:4)
" Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 180:3)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:2)
Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:6)
Non quemadmodum facta sit iniuria refert, sed quemadmodum lata;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:1)
Qui non irascitur, inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:4)
Plus mihi nocitura est ira quam iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:4)
Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:5)
maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:5)
Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:2)
Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:2)
Non timori cuiquam, non periculo simus, detrimenta, iniurias, convicia, vellicationes contemnamus et magno animo brevia feramus in- commoda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:2)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION