라틴어 문장 검색

ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:5)
Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:3)
in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens naturam odisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:5)
Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:1)
certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:10)
Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissume labitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:1)
Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem fere peccat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 31:1)
ita fit ut non modo homines a deis sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:10)
C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse apud Transumenum scribit cum magno rei publicae vulnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:1)
in his si qui erraverunt, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:10)
magna di curant, parva neglegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:3)
sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:2)
Telamo autem uno versu totum locum conficit cur di homines neglegant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 80:5)
Invita in hoc loco versatur oratio, videtur enim auctoritatem adferre peccandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:1)
"At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION