라틴어 문장 검색

Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:7)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:1)
Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabili a ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:1)
Ille simplex est, hic compositus et plura continens;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:3)
" Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:5)
Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:1)
Quos quidem non simplices dixerim sed incautos ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:2)
Elige simplices, faciles, moderatos, qui iram tuam nec evocent et ferant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:1)
C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:3)
Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:4)
Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non in praeconium aliquid simplici stilo scribe ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 14:5)
Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 138:3)
Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION