라틴어 문장 검색

Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:2)
sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:3)
adventu Veneris pulsata recedunt nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:121)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
congressum profugum captum vox nuntiat una rumoremque sui praevenit laurea belli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:10)
non illos strepitus impendentisque procellae signa nec adventus dubii deterruit Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:322)
at tuus adventus non unum corpus ab umbris, sed tot communi populos sub morte iacentes totaque Tartareis e faucibus oppida traxit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:168)
ilicet adventu noctem dignata iugalem addidit augendis munera sacra toris, munera mortales non admittentia cultus, munera, quae solos fas habuisse deos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam9)
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri sedibus et claram dispergere limina lucem adventum testata dei;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:4)
non illum navita tuto, non impune vident populi, sed crine minaci nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:124)
Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat barbarus adventumque timens se cogit in unam planitiem tutoque includit pascua gyro:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:60)
natos patresque reversis nuntiat incolumes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:218)
adventus nunc sacra tui libet edere Musis grataque patratis exordia sumere bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION