라틴어 문장 검색

Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:2)
me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:10)
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, obiciunt portas tamen et praecepta facessunt armatique cavis expectant turribus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:12)
Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:9)
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:18)
obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:12)
DamoetasParcius ista viris tamen obicienda memento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON5)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis vexet eques metuendus hasta vitamque sub divo et trepidis agat in rebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 21)
Extremum Tanain si biberes, Lyce, saevo nupta viro, me tamen asperas porrectum ante foris obicere incolis plorares Aquilonibus audis, quo strepitu ianua, quo nemus inter pulcra satum tecta remugiat ventis et positas ut glaciet nives puro numine Iuppiter?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 101)
non semel Ilios vexata;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 95)
maior Neronum mox grave proelium conmisit immanisque Raetos auspiciis pepulit secundis, spectandus in certamine Martio devota morti pectora liberae quantis fatigaret ruinis, indomitas prope qualis undas exercet Auster Pleiadum choro scindente nubis, inpiger hostium vexare turmas et frementem mittere equum medios per ignis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 143)
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
at vos seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 319)

SEARCH

MENU NAVIGATION