라틴어 문장 검색

quam ille omnibus statim 1 totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 2:2)
1 nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem, nam dum forte meditarer, lacrimis habenas anima parturiens laxavi fecique ad epitaphium quod alii fecerunt ad sepulchrum, haec ergo scripsimus tibi, ne forsitan arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem reique tuo iudicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper aeque ut incolumium reminisceremur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 7:2)
adhuc rogabam, cum repente vir caritatis flere granditer coepit non moram debiti sed periculum debitoris;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:1)
interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio, siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:1)
in his autem, quas suprafatus summus sacerdos nobis et protulit pariter et contulit, ieiunatur oratur, psallitur fletur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 3:1)
unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:4)
nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:1)
"quidve anxia mandem, cui vix flere vacat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:127)
iam flendi expleta voluptas iamque preces fessus non indignans amicas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus9)
- patrem, nec te lugere severus arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus14)
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus78)
obeunt noctesque diesque astraque, nec solidis prodest sua machina terris, nam populus mortale genus plebisque caducae quis fleat interitus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus92)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)
cedat luctus atrox genisque manent iam dulces lacrimae dolorque festus, quicquid fleverat ante, nunc adoret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam44)
pater est, qui fletur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum3)

SEARCH

MENU NAVIGATION