라틴어 문장 검색

Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, advocavit rogavitque, ut medicos consuleremus de summa valetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e vita;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 8:1)
Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 1:1)
Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 5:2)
Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 4:1)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Neque enim affectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius consuletur, si dispensata et digesta fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 3:1)
Itaque reversus Caesarem, deinde Caesare auctore senatum consuluit, quid fieri de salario vellet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 3:1)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
' Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consuleremus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 10:4)
Hos terminos, quia me consuluisti, dignitati ac verecundiae tuae statuo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:3)
Quod si feceris, boni consulam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 3:1)
Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 5:1)
Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes consulo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION