라틴어 문장 검색

quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
- nam prona ratus facilemque tot armis Tydea, nec numero virtutem animumque rependit -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권6)
"illis in Scythicum Borean iter oraque primi Cyaneis artata maris, nos Thracia visu bella ratae vario tecta incursare tumultu, densarum pecudum aut fugientum more volucrum, heu ubi nunc furiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권135)
"- ferat impius ignis, si vilem, tanti premerent cum pectora luctus, in famulam ius esse ratus dominoque ducique, sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis sera quidem, manet ira tamen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권261)
"alio tibi, perfide, pacto, Iuppiter, hunc crinem voti reus ante dicaram, si pariter virides nati libare dedisses ad tua templa genas, sed non ratus ore sacerdos, damnataeque preces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권68)
At tibi promissos iamdudum Phoebus honores, Amphiarae, cupit, tandem ratus apta favori tempora pulverei venit in spatia horrida circi, cum iam in fine viae, et summum victoria nutat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권192)
Sacra Iovi merito Tyrius pro fulmine ductor nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat, nec pater aetherius divomque has ullus ad aras, sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris adstat et inferno praevertit vota Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권93)
sed sponte ruit fraudemque supremam in media iam morte parat, clamore Cithaeron erigitur, fraterque ratus vicisse levavit ad caelum palmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권298)
Calamitas virtutis occasio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C1)
Occasiones non modo accipe, arripe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O1)
Cavendi nulla est dimittenda occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 087)
Deliberando saepe perit occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 140)
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 228)
Occasio aegre offertur, facile amittitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 484)
Quoi quid vindicandum est, omnis optima est occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION