라틴어 문장 검색

dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:4)
ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr2)
Calamitas virtutis occasio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C1)
Occasiones non modo accipe, arripe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O1)
Quod nescias damnare summa est temeritas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q17)
Cavendi nulla est dimittenda occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 087)
Deliberando saepe perit occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 140)
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 228)
Occasio aegre offertur, facile amittitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 484)
Quoi quid vindicandum est, omnis optima est occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 65)
Solet esse in dubiis pro consilio temeritas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 76)
Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION