라틴어 문장 검색

ideo autem ibi aditus esse dicitur inferorum, quod gravis odor iuxta accedentes necat, adeo ut victimae circa hunc locum non immolarentur, sed odore perirent ad aquam adplicatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5633)
Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:3)
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:15)
sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor uideretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:8)
saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장52)
quae non aliter possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui fructus saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장52)
vosestis sal terræ, dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reductisunt ad saporem fidei et dulcedinem eternæ vitæ, ita et per vos vestramquesapientiam reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causaconsilii vel adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiæ, acdulcedinem præceptorum juris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 2:2)
Quoniam autem odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)’ gratior multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore perfundunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:2)
Inter quae Sapor immensum quantum astutus, et cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat, quod maiestatis regiae velamento, Cylaci serviret et Arrabanni, quos ille praeceps blanditiarum illecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION