라틴어 문장 검색

semper nocuit differre paratis:
(단테 알리기에리, Epistolae 51:2)
Et est comedia genus quoddam poetice narrationis, ab omnibus aliis differens.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:4)
Differt ergo a tragedia, in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis;
(단테 알리기에리, Epistolae 101:5)
Similiter differunt in modo loquendi:
(단테 알리기에리, Epistolae 101:9)
Sed omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est, removere viventes in hac vita de statu miserie et perducere ad statum felicitatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 108:2)
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:19)
Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:12)
Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 103:1)
3. Differunt tamen a magnis poetis, hoc est regularibus, quia magni sermone et arte regulari poetati sunt, hii vero casu, ut dictum est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 46:1)
in nullo enim pedes et versus differre videmus nisi in situ, quia hii ante, hii post diesim stantie nominantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 188:2)
Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.48)
at, quoniam lites Britanniam inter et Colonias latius serere nolebat Congressus, in provinciam istam incursio, in praesentia, dilata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.15)
sed ea in praesentia omittere satius duximus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.5)
Linguarum, enim, earum, de quibus nunc agitur, utilitas tanti haberi debet, ut res nulla, quae eas in majus promovere possit, negligenda, aut omittenda sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.27)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION