라틴어 문장 검색

'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste scribas et loquaris.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:4)
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:4)
'siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 28장 1:7)
Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu, commodiorem tamen saepius et ad utilitates publicas proniorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:1)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
Princeps neque opera ulla magnifica fecit - nam et quae sola susceperat, Augusti templum restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit - neque spectacula omnino edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:1)
obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:1)
ualebis, mea Agrippina, et dabis operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 4:7)
uotum exegit ab eo, qui pro salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectauitque ferro dimicantem nec dimisit nisi uictorem et post multas preces.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 2:1)
nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:1)
ceterorum increpita cupiditate commoda emeritae militiae ad sescentorum milium summam recidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:3)
cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:5)
disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:1)
uerum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:2)
cum Aemiliana pertinacius arderent, in diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente militum ac familiarum turba auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit ac positis ante se cum pecunia fiscis ad subueniendum hortatus est, repraesentans pro opera dignam cuique mercedem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION