라틴어 문장 검색

quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 44:2)
Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:3)
et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:4)
Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 9:1)
itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:2)
Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut uenturum sit, ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 1:2)
ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:3)
Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae uel spem uel periculum ostendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:1)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:2)
in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:4)
Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:1)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 7:3)
satius est enim anceps auxilium experiri quam nullum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:2)
Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 5:2)
Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION