라틴어 문장 검색

sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 53:3)
Sed abunde est, jubere spiritum continere, ut tumor, quantus maximus esse potest, se ostendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 6:4)
interdum tamen supra infrave eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 10:6)
Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:4)
aut radere, donec jam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:2)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transiit, modioli quidem usus fere supervacuus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:4)
Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit sic intelligemus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:5)
nunc ire profecto, nunc vellem notosque senex ostendere vultus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:221)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)
quid rebus in artis dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:251)
tantaque se rudibus pietas ostendit in annis, sic aetas animo cessit, quererentur ut omnes imperium tibi sero datum.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:28)
Ille novercales stimulos actusque canebat Herculis et forti monstra subacta manu, qui timidae matri pressos ostenderit angues intrepidusque fero riserit ore puer:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION