라틴어 문장 검색

ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:4)
sed plane typos intelligimus et plasmata, quae universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:5)
Homo enim naturae minister et interpres tantum facit et intelligit, quantum de naturae ordine, opere vel mente, observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:5)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re vel mente observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 5:1)
quia, quae in se nova sunt, intelligentur tamen ex analogia veterum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:2)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiae ejus ad alias philosophias quae apud Graecos celebrabantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:8)
quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:2)
Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiae parum promoverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:1)
et sedulo videndum, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:4)
Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:3)
At nos certe de universis haec quae dicta sunt intelligimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:2)
Eam autem legem, ejusque paragraphos, formarum nomine intelligimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:12)
Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in corporibus spectabiles;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION