라틴어 문장 검색

Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장15)
et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:2)
siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:4)
Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:2)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:1)
Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:2)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:3)
semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:4)
Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:4)
tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:6)
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 10:1)
quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:4)
In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus (*κ*α*κ*ε*ξ*ι*α*ν Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 22:1)
At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION