라틴어 문장 검색

Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:2)
"Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:5)
nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:23)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
"Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:12)
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:7)
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:4)
Consulite in medium et rebus succurrite fessis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:19)
"Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:27)
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:15)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:13)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)
Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION