라틴어 문장 검색

additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus, et cum Lenaeo genialis consitor uvae, Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:4)
Hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri meus illiusque parentes, ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, conponi tumulo non invideatis eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:6)
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:2)
) et orant promittuntque super regnum dotale parentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:10)
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti vindex ultorque parentis adgreditur Proetum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 22:1)
Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro, Persephones zonam summis ostendit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:7)
altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:6)
Hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes hac ave sunt facti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:4)
fassusque nefas et virginem et unam vi superat frustra clamato saepe parente, saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:4)
- Prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:28)
Dumque refert inter meritorum maxima, demptos Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis arte suum parili revirescere posse parentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:4)
Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:1)
Postquam congressus primi sua verba tulerunt, Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque auxilium foedusque refert et iura parentum imperiumque peti totius Achaidos addit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:1)
dixi si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 50:2)
) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda fert secum spolium celeris progressaque porta per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION