라틴어 문장 검색

Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius destinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장1)
Nec multo post Drusus in Illyricum missus est ut suesceret militiae studiaque exercitus pararet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장1)
quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장2)
statimque a Cotye dimissa sunt quae paraverat auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장3)
corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장6)
ducitque validam manum et proelio paratam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장7)
quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
Pulso Tarquinio adversum patrum factiones multa populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae, creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장1)
ac ne bello quidem Italico, mox civili omissum quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla dictator abolitis vel conversis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum paravit, statim turbidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita licentia quoquo vellent populum agitandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장5)
utque haec secundo rumore ita adversis animis acceptum quod filio Claudii socer Seianus destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장7)
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장1)
solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장6)
set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장2)
memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
Bruttedium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION