라틴어 문장 검색

Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:13)
Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille?
(카이사르, 내란기, 2권 32:17)
Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:9)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
sese, cum opus esset, signum proelii daturum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum.
(카이사르, 내란기, 2권 40:4)
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:3)
Sulpicius et Licinius Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 44:5)
magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
(카이사르, 내란기, 3권 3:2)
Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:8)
Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 3권 12:7)
Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat;
(카이사르, 내란기, 3권 28:2)
Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:1)
columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:4)
qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato compendio serviebant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:9)
Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION