라틴어 문장 검색

Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 168:1)
simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 179:1)
ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 186:1)
orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:1)
effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 582:1)
sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:2)
eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 350:2)
Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est, cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 221)
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni dicam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 63)
illic indicium fecit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 418)
mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit, quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 25)
nunc si indicium facio, interii;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 383)
Per tua te g>enua obsecro, ne indicium ero facias meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2106)

SEARCH

MENU NAVIGATION