라틴어 문장 검색

nam nunc, Philocrates, si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, nox diem adimat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 355)
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 365)
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 444)
sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1139)
fac participes nos tuae sapientiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2153)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)
Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 151)
Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 246)
Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me siet, quod cupiam ne gravetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 638)
praedam participes petunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3265)
nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 12)
hic volo ante ostium et ianuam meos participes bene accipere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 14)
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, neque tui participem consili quemquam facis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 14)
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo, metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 111)
nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri, si erga parentem aut deos me impiavi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION