라틴어 문장 검색

ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 38:1)
Hannibal Sagunto capto Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 203:1)
inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 212:1)
eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 120:1)
se optimum ducere aut diebus alternis, aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 332:1)
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 5:1)
et ne omnia ipse mirer - mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est - velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad- Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 153:1)
Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 328:2)
his superioribusque illis equi adempti qui publicum equom habebant, tribuque moti aerarii facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 225:1)
et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 227:1)
et parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 454:1)
Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est - quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam - sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 549:1)
cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa una spes videbatur esse si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 39:1)
quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari et ab Epicyde praebito universae plebei et per tribus a principibus diviso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 353:1)
Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION