라틴어 문장 검색

Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:4)
Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)
si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:5)
Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 7:2)
"Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae amari quaerit et ipsa recusat amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 8:2)
Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:2)
Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:3)
"Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur, quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:2)
Sed huius mulieris improbitas Narbonensis Mengardae dominae taliter dictis arguitur:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:2)
"Nova superveniens foederatio maritalis non recte priorem excludit amorem, nisi forte mulier omnino penitus desinat amori vacare et ulterius nullatenus amare disponat."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:3)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
"In mulieris confertur arbitrium, quem potius velit bonum an meliorem exaudire petentem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION