라틴어 문장 검색

Sunt, qui pauperibus parum tri- buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:6)
Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:10)
- nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:8)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
", elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:37)
Intellege super egenum et pauperem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:3)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
"Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:4)
Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:7)
Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:20)
Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:12)
In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION