라틴어 문장 검색

nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2110)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 37:1)
Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:2)
Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:3)
nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 118)
Isti suas in aliena paupertate divitias, [0469A] suam paupertatem in alienis divitiis metiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:15)
Circa paupertatem itaquesic est disponenda res familiaris, ne paupertas tibi honerosa sit, auttu alicui.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:11)
Quia in divitiis nimis confidere videris acpaupertatem despicere, ideo de paupertate et divitiis aliqua dicamus, perquæ destructionem divitiarum fugias, et paupertatem, quæ necessitatematque indigentiam inducat, omnino devites.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 251:2)
De luxuria quidam philosophus dixit, "Nichil tam mortiferrum est inhumanum genus quam luxuria."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 51:1)
Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!
(불가타 성경, 집회서, 10장34)
Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 38:2)
Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis sextantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?
(아풀레이우스, 변명 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION