라틴어 문장 검색

sciendum tamen 'hospita' 'paupera' 'leaena' 'lea' usurpata a poetis esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 51914)
potentum munera 'munera' dicit obsequia, id est officia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5201)
parvus vel humilis, vel pauper, vel minor aetate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 294)
duris urgens in rebus egestas peior est egestas, quam paupertas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1461)
paupertas enim honesta esse potest, egestas etiam turpis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1462)
aut, quod absolutius est, intellegamus, ideo rusticum pauper- tatem non dolere, quod eam malum esse non credit, sed munus deorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4997)
Lucanus de paupertate "o munera nondum in- tellecta deum". est et aliud, quod possumus accipere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4998)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
"Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:7)
"Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:9)
"Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:10)
"nemo tam pauper potest esse quam natus est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:12)
"Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:15)
quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION