라틴어 문장 검색

pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 232:3)
quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam quae ad Sipylum est posuit castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 422:1)
metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 431:1)
extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 444:1)
decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 450:2)
ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:1)
ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum - ab Ariarathe missi erant regi ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 459:1)
nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 485:1)
ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:1)
ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et viginti equites et de Eumenis exercitu quinque et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 500:1)
plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 578:1)
Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 17:1)
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami quos fratri regnoque fidos credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 137:1)
mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 143:2)
ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION