라틴어 문장 검색

personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:1)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
Quamquam id quidem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:2)
atque etiam est haec distinctio in verbis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:1)
Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:4)
P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:2)
Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum adversariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:5)
Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:2)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:4)
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:1)
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
fictae etiam personae, muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 1:3)
Ille vero et magna quidem cum neque insolens ostentatio neque oratio abhorrens a persona hominis gravissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:6)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION