라틴어 문장 검색

Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
Multa gemens, ignominiam plagasque superbi Victoris, tum quos amisit inultus amores.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 10:2)
Obvius ambustum torrem Corinaeus ab ara Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti Occupat os.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:4)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:12)
Dum bella relegem, Extremum Scythici transcendam frigoris orbem, Ardentesque plagas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:34)
Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat, Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:46)
Iam spissior ignis, Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra A medio fecere die, calcatur, et unda Rarior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:66)
ipsaque leti Frons caret invidia, nec quidquam plaga minatur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:4)
Nam plagae proxima circum Fugit rapta cutis, pallentiaque ossa retexit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:20)
accipe poenas, Tu, quisquis superum, commercia nostra perosus, Hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem Abrumpens, medio posuisti limite mortes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:16)
Media inter proelia semper Stellarum coelique plagis superisque vacavi, Nec meus Eudoxi vincetur Fastibus annus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:46)
Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis, Nilus adest mundo, contraque incensa Leonis Ora tumet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:22)
Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum, Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas, Nunc omnes unum vires collectus in amnem, Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION