라틴어 문장 검색

Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:8)
nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:5)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)
sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, et passo Psithia utilior tenuisque Lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:3)
Sunt et Amineae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:5)
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:7)
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:7)
illa tibi laetis intexet vitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem vomeris unci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:18)
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:3)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:7)
ausim vel tenui vitem committere sulco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:2)
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae - neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:1)
Est etiam ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION