라틴어 문장 검색

attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra promentem, hunc saevi tollentem pondera saxi deicit, et triplici confisos robore gentis Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis continuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권354)
Pars crucis est omne robur quod erecta statione defigitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:4)
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.3)
Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli egro potandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:8)
quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.4)
"Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus, Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 441)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:3)
ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:1)
pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 322:1)
non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:1)
si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 543:1)
dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam improviso nocte capiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 249:1)
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 499:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION