라틴어 문장 검색

nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, eum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:1)
haec adeo penitus cura videre sagaci, otia qui studiis lacti tenuere decoris, inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo fuderunt claras fecundi pectoris artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 34:3)
cum saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber affluxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 141:8)
qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est affectus ut sopito corpore ipse vigilet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 166:4)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:4)
Ego experiri volui, an tota familia cantaret, itaque potionem poposci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:5)
lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si quaesieris, invenies.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:4)
Tamen calda potio vestiarius est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:22)
Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:2)
repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . . potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:24)
Sed tamen suaviter fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:17)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION