라틴어 문장 검색

tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol76)
Teloboae contra ex oppido legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 142)
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2301)
inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS11)
Viginti minae hic insunt in crumina, has ego, si vis, tibi dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3143)
Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3306)
M. Iam imperatum in cera inest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4170)
] tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites armati atque animati probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 913)
neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS39)
Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 176)
nam ubi amor condimentum inerit, cuivis placituram credo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 33)
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 671)
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 14)
Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2108)
Age loquere [tu] quid ibi infuerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION