라틴어 문장 검색

In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:11)
… ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:1)
Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:9)
Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:2)
Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:3)
Hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:5)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:7)
Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore loco defendere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:9)
a quibus cum animadversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:15)
Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis [diurnis et noc]turnis circumsedit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:1)
Insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu petisse et eius pecuniae provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul publicis privatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:3)
Suo item consulatu absentem quae potuisset commoda provinciae tribuisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:4)
Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION