라틴어 문장 검색

Nec quicquam ideo petulantiae vestrae aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati superbiaeque detrahitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:2)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec sine aliqua poenae cupiditate.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:1)
" Ut scias," inquit, " non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 17:1)
" Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 17:2)
ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:1)
Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:1)
Cum adfectus repercussit adfectum et aut metus aut cupiditas aliquid impetravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:4)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:4)
diversis stimulantur cupiditatibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:6)
Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:5)
si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:3)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION