라틴어 문장 검색

et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 373:1)
et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 399:2)
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 687:1)
deinde eos qui in montibus erant adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et aedem Dianae vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 18:1)
initia erant quae primo paucis tradita sunt deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 87:1)
mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 127:1)
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:2)
ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 144:2)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 231:2)
primo adeo perturbavit ea vox regem ut non color, non vultus ei constaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 403:1)
et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 471:2)
L. Porcius consul primo in ea sententia esse ne nomen eius acciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 473:1)
et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION