라틴어 문장 검색

et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine , quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus interscalmio, quae διάπηγμα dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장19)
Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti, ut eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장31)
primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장8)
et primum de deorum inmortalium aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, insequenti perscribam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장14)
Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장6)
Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장1)
et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum, ad id temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장2)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)
Primumque instituemus de is, quae aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장1)
et primum dicam de tympano.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장2)
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:2)
quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 95:3)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION