라틴어 문장 검색

sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 9:4)
Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 14:1)
"relinquemus ergo extemplo praesentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae petimus?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:16)
Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 2:1)
Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 10:1)
ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 4:2)
Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 15:2)
"quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:7)
In praesens nihil opus esse maioribus copiis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:20)
Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 9:1)
Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 9:1)
"Vestris armis continentur, non suis moribus et, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:10)
Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 14:1)
Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 6:1)
Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION