라틴어 문장 검색

"vos ista decet vindicta, priusquam Emathii Thracesque dolent, quaeque exstat ubique gens arsura rogis manesque habitura supremos, nam quis erit saevire modus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권279)
Salis absumendus modius, priusquam habeas fidem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S5)
Mori est felicis, antequam mortem invocet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 313)
Priusquam promittas deliberes, ut cum promiseris facias.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 488)
De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 1:3)
erat enim antequam inveniretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:1)
Inde est imperator unde et homo antequam imperator, inde potestas illi unde et spiritus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 2:4)
Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:2)
Recogita quid fueris antequam esses.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:3)
Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate qui te voluit esse de nihilo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:6)
aut uir suae coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:2)
antequam cognosceremus, credentes, quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Brettones quam Scottos uenerati sumus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:7)
Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:2)
Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.15)
Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION