라틴어 문장 검색

Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ;
(세네카, 행복론, Liber II 154:1)
Patri eius Germanico datum, avo pro- avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 148:6)
Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 134:1)
Scires in malum ingens et privatum et publicum evasuram tam praecoquem audaciam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 29:2)
nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque carior sit, in quem se res publica convertit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:2)
Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:2)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:5)
venit in privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 92:3)
tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:2)
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:1)
eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:4)
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:1)
Quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:3)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION