라틴어 문장 검색

elatosque vertices qui scansili suggestu consurgunt, priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis, et Pompei theatrum et Odeum et Stadium, aliaque inter haec decora urbis aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:7)
Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa, Traiani equum solum, locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 15:2)
Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 2:1)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)
Agitabat autem miscebatque omnia, sine modo ubique sese diffunditans, et princeps audendi periculosa, rex Chonodomarius, ardua subrigens supercilia, ut saepe secundis rebus elatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 4:1)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis publicis condita, in quibus ambitiose delata narrandi extollendique semet in caelum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 70:1)
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 12:1)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Datiano et Cereali consulibus, cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur, formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis, omnium acerrimis bellatoribus, pignore icto societatis, rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 1:1)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
ut verum illud aestimaretur, quod opinantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 17:3)
Hortante igitur principe, cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi, sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes, ut iubenda repudiarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 5:1)
Qui conferti acieque densiore contracta, adversus ipsum principem stantem (ut dictum est) altius, omnem impetum contulerunt, eum oculis incessentes et vocibus truculentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 8:2)
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principis memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION