라틴어 문장 검색

Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:3)
An forte servos in hominum numero esse non pateris?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:4)
Audi igitur, quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:5)
Vides, quanta de servo ad deorum summum cura pervenerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 6:1)
Tibi autem unde in servos tantum et tam inane fastidium, quasi non ex isdem tibi et constent et alantur elementis eundemque spiritum ab eodem principio carpant?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 6:2)
Servi sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:2)
Servi sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:4)
Tam tu illum videre liberum potes, quam ille te servum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:6)
Servus est quidem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:2)
sed necessitate, sed fortasse libero animo servus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:3)
invenies dominum spe lucri oscula alienorum servorum manibus infigentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:2)
Tu modo vive cum servo clementer:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:3)
Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:1)
Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION