라틴어 문장 검색

In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:27)
Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:10)
Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:15)
Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:36)
Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:1)
Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:21)
sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:5)
Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:14)
scio quia diligis David in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:23)
Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:26)
scientes quia numquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adiecerit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:3)
Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:28)
Sed his nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:32)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION