라틴어 문장 검색

Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:1)
Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 25:4)
Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:1)
Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:4)
propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:2)
Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 14:10)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
Natam, tuam?
(세네카, 아가멤논 17:20)
omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:8)
ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:11)
Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 5:14)
arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:7)
timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION